라틴어 문장 검색

quam magnus numerus Libyssae harenae laserpiciferis iacet Cyrenis, oraclum Iovis inter aestuosi et Batti veteris sacrum sepulcrum, aut quam sidera multa, cum tacet nox, furtivos hominum vident amores, tam te basia multa basiare vesano satis et super Catullo est, quae nec pernumerare curiosi possint nec mala fascinare lingua.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 72)
non vlla laborum o virgo 'o' licet sit naturaliter brevis in Latinis sermonibus, apud Vergilium tamen pro longa habetur, ut hoc loco 'virgo', item alibi quis te magne Cato tacitum, exceptis 'ego', ut ast ego quae divum, 'duo', ut si duo praeterea, 'scio', ut nunc scio quid sit amor, et 'nescio', ut nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1041)
et per transitum, pulchrum se pecus habere, significat, quod meruit fascinari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 1032)
quicquid autem ultra meritum laudatur, dicitur fascinari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEPTIMA., commline 272)
nescio quis teneros oculus mihi fascinat agnos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA III. MENALCAS, DAMOETAS, PALAEMON84)
Qualiter uero per ministerium Ceddi et Ceadda religiosorum Christi sacerdotum, uel prouincia Merciorum ad fidem Christi, quam non nouerat, peruenerit, uel prouincia Orientalium Saxonum fidem, quam olim exsufflauerat, recuperauerit, qualis etiam ipsorum patrum uita uel obitus extiterit, diligenter a fratribus monasterii, quod ab ipsis conditum Laestingaeu cognominatur, agnouimus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 2:6)
Sicque abiecta prisca superstitione, exsufflata idolatria, cor omnium et caro omnium exultauerunt in Deum uiuum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XIII. 1:13)
factumque est, ut, exsufflante illo in faciem meam, confestim me melius habere sentirem.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI. 1:24)
Ceterum tonsuram eam, quam magum ferunt habuisse Simonem, quis, rogo, fidelium non statim cum ipsa magia primo detestetur et merito exsufflet aspectu?
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXI. 10:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION